라틴어 문장 검색

Fuit in illo conventiculo matrona quaedam pollens et opulens, quae more ceterorum visum meum mercata ac dehinc multiformibus Iudiciis delectata per admirationem assiduam paulatim in admirabilem mei cupidinem incidit, nec ullam vesanae libidini medelam capieris ad instar asinariae Pasiphaae complexus meos ardenter expectabat.
(아풀레이우스, 변신, 10권 19:4)
In Plauti autem Asinaria manifestius id ipsum est in his versibus, qui sunt eius :
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XXII 20:1)
si quis autem volet non originem solam verbi istius, sed significationem quoque eius varietatemque recensere, ut hoc etiam Plautinum spectet, adscripsi versus ex Asinaria:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XVII 13:2)
In Asinaria quoque contemples dicit pro contempleris:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, XII 6:1)
apud Actium descendenti in aciem asellus cum asinario occurrit:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 96장 2:4)
Nec sic in Tyria sindone tutus eris.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XIX4)
quod et Plautus docet in Asinaria, in qua inducit Sauriam, servum atriensem, in tota familia plurimum posse.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 6455)
Terentius nam si hic mali est quicquam, illic huic rei est caput, Plautus in Asinaria ego caput huic fui argento inveniendo (As.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 3615)
Ho- ratius "hinc muli Capuae clitellas tempore ponunt". agitator verberator, ab agendo dictus, ac per hoc asinarius.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2733)
Hoc forsitan inprobamur, quod inter cultores omnium pecudum bestiarumque asinarii tantum sumus.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 16장 4:5)
Haec ergo quadam nocte incipiente crepusculo, egressa de cubiculo, quo manebat, uidit manifeste quasi corpus hominis, quod esset sole clarius, sindone inuolutum in sublime ferri, elatum uidelicet de domo, in qua sorores pausare solebant.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. IX.5)
recepti deinde ab iis, ut necessarios hospitesque adloquerentur, expositis quae pacta iam cum Marcello haberent, oblata spe salutis perpulere eos ut secum praefectos Epicydis Polyclitum et Philistionem et Epicyden, cui Sindon cognomen erat, adgrederentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 422:1)
Asinariam volt esse, si per vos licet.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, PROLOGVS10)

SEARCH

MENU NAVIGATION